- LINGONAE
- LINGONAEolim Andematunum Lingonum, item Lingones, Gallis Langres, urbs antiquissima et clarissima Galliae, Episcopal. sub Archiep. Lugd. Condita o Longho, sexto Gallorum Rege, si fidem meretur Ioh. le Maire: cuius incolas sub Segoveso et Belloveso, in Italia res egregias gessisse referunt Historici. Tac. Hist. l. 1. c. 53. et. l. 4. c. 54. ab Othone Imp. ius civ. Rom. impetraslenarrat. Vastat urbs a Saracenis est Sec. 5. Desiderio Ep. Occiso. Postea reparata, a Petro Venerabili nomen accepit Nobilis, Magnae et Famosae. Praesulum antiquissimus S. Senator fuit, cui Iustus, Desiderius, etc. successêre. Est autem Ep. eius dominus, in civilibus aeque ac Ecclesiasticisabeo tempore, quo Hugo Burgundiae Dux Gualtero patruo suo, Lingonensi Ep. su cdessoribusque ipsius Com. Lingonen sem, quem a Guidone de Saus per commutationem acceperat, et Henr. Comiti Barri in beneficium contulerat, A. C. 1179. Eleëmosynae loco dedisse legitur. Alii tamen Geilonem iam Ep. Comitatum urbis a Car. Crasso A. C. 887. obtinuisse volunt: sed fieripotest, ut eius Successores postea illo ex ciderint. Interim Ep. licet Duci et Pari praeferri solet Bellovacorum Ep. licet comes et Par, de quo vide Hadr. Vales. in Not. Gall. Concilia hîc habita A. C. 859. 1077. et 1116. etc. de quibus vide Morer. Dict. Hist. et plura de hac urbe, apud Plin. l. 4. c. 17. Ptol. l. 2. c. 9. Caes. de Bell. Gallic. l. 1. c. 5. et l. 4. c. 2. Eutrop. l. 9. Frontin. Stratag. l. 4. c. 3. Liv. l. 5. c. 35. Polyb. l. 2. Ant. Itin. Aimoin. l. 5. c. 5. Ripamont. l. 6. Hist. Mediol. Per Venerabilem l. 4. Ep. 36. S. Bern. Ep. 59. etc. Claud. in 2. Cons. Stilich. Carm. 24. v. 93.Aut quibus exemplis fecunda Tybris ab Arcto,Vexit Longonico sudatas vomere messes.Vide quoque infra in voce Lingenes. Strabo l. 4. p. 193. et 208.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.